MACURIUS

MACURIUS
MACURIUS
Hydrunti praefectus, a Ragnerio, qui Tarento praefuit, mirô strategemate deceptus est. Hic enim, cum mortuô Totilâ, Teium factum Regem, Francosque in societatem venturos audivisset; paenitentiâ ductus, quod ad partes Iustiniani Imperat. transiisset, ad Gothos redire statuit. Ut vero obsides suos, quos Romanis dederat in fidei pignus, reciperet, a Macurio auxilium poposcit adversus Gothorum copias, quas contra se venturas simulabat: Is, nihil fraudis subesse suspicans, quinquaginta milites misit: quos Ragnerius in potestatom redactos, custodiri iussit, misitque ad Macurium, ut sibi suos obsides restitueret, si milites, quos Tarentum miserat, vellet esse incolumes. Sensit ille, sibi graviter esse illusum, ac simul irâ accensus, paucisque militibus in praesidio Hydrunti relictis, ipse cum coeteris copiis, adversus Ragnerium profectus est: quem etiam in pugnam descendere ausum, in fugam coniecit. At milites suos a periculo eripere nequivit, quippe eos omnes ante congressum Ragnerius trucidaverat. Ioh. Magnus l. 14. c. 19.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”